monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 36, 2
Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur, qui Romani vocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur ? non possumus et Romani esse, et hostes non esse , cum hostes reperiantur qui Romani habebantur. Adeo pietas et religio et fides imperatoribus dedita non in huiusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in iis moribus, quibus civilitas in imperatorem tam vere , quam circa omnes necesse habet exhiberi. Neque enim haec opera bonae mentis solis imperatoribus debentur a nobis. Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis, aut praemii expensum captamus: sed a Deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis. Iidem sumus imperatoribus, qui et vicinis nostris. Male enim velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam ex aequo vetamur.